monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44 > sectio 102 > sectio 75 > 7 > sectio 125 > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 30. <<<     >>> 32.

31.

1 Et tamen videte quanto peiores [Ariani] sint, quam Iudaei.
2 Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari ius tributi; isti, imperatori volunt dare ius Ecclesiae.
3 Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus.
4 Considerans enim Iesus dolum Iudaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium.
5 Et cum dedissent, dixit: Cuius imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris.
6 Et ait illis Iesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo.
7 Ergo et ego dico illis, qui mihi obiiciunt; Ostendite mihi denarium: Iesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo.
8 Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris?